Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
deinde non inrationabiliter, quantum arbitror, et illud concurrit, ut oratione fidelis cuiusque coniugis etiam infideli misericordia quantacumque praestetur. uel ipsa certe, quae ad salutem pertineat temporalem. in qua misericordia non parum diuinae pietatis adquirit et per hoc secundum quendam modum particeps diuinae dignationis effectus edicitur. si enim cibos, qui per legem sacram describuntur inmundi, per uerbum dei sanctificari testatur apostolus (unde etiam illud est: quod deus mundauit, tu commune ne dixeris), non erit absurdum nec inconueniens, quod per fidelis coniugis precem, quam fieri pro ipsa certum est affectione coniugii, aliquid etiam infidelis coniux sanctificationis per misericordiam diuinam, quam fidelis coniugis implorat supplicatio, consequatur longeque differat, sicut dictum est, ab illo conubio, in quo utrique coniuges a uerae diuinitatis puritate sunt exteri et uisitatione submoti sed inmundos utrique spiritus inuocantes pari inmunditia sunt referti.