Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

deinde contra hunc eundem apostolum sentire conuincitur, si quis hoc eum definisse praetendit. idem quippe dicit alibi: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. et iterum: si dixerimus, quia non peccauimus, mendacem faciemus eum et uerbum eius non erit in nobis. et utique hoc tantus et talis dicebat apostolus, cuius si quis potiorem se meritis aestimare contendit, ipse uideat caueatque, ne incidat mortiferae praecipitationis abruptum. certe enim ipse, qui haec dicebat, ex deo utique natus erat et tamen docebat atque praedicabat dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus nos ipsos seducimus et cetera, quae superius conprehensa sunt.