Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

certe iam sacramento regenerationis pignus adoptionis accepit: quae est ergo ista adoptio, quae post adoptionem initam sustinetur, quaeue redemptio corporis nostri, quae uentura proponitur? ergo non accepisti, quae expectare te dicis? "accepi" inquit, \'sed mysteriis sum renouatus initiatusque caelestibus, quibus superstes -et in hac adhuc mortalitate consistens, quae sua sunt, in me conpetenter operantibus ad eorum plenitudinem perfectionemque ualeam atque hic pugnantium ibi sit consummata uictoria, ubi dicendum est: absorpta est mors in uictoria. ubi est, mors, stimulus tuus? nunc autem spe salui facti sumus; spes autem quae uidetur, non est spes; nam quod uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus.