Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
intererat enim aequitatis inmensae, ut non abrupte diuina potentia diabolus sed ipsius hominis etiam, quem se prostrauisse iactabat, iustitia uinceretur. quibus non satis habuit reparator excelsus, ut ipse tantummodo in ea natura, quam sumpserat, gereret de hoste humani generis hunc triumphum (quid enim praestaretur uniuersae nostrae creaturae, si uictor diaboli solus Christus existeret?): tribuit ergo fidelibus suis dignanter inmensa pietate consortium, tribuit per gratiam suam fidemque [*]( 2 substantia ex substantia corr. V 3 atque delendum uidetur non supra linea V 6 dispensatione ex dispensationS V 7 proposuit Coust. 8 mortii - erat> scripsi: mortis V, mortua erat Coust., mortua Thiel 9 peccat in se scius V. corr. Thiel 10 susceperat <apparuit> Thiel 12 per add. Car., ob o5 14 iustitiam <spoliaret:> Coust : ego certa medela non suppetente satis habeo post debentem indicasse lacunam, qua praeter uerbum aliquod uelut uinceret (sic Thielius) fortasse etiam alia exciderunt 15 et V: ut Coust. 17 addictus o: au hètus V 20 abrupte V 25 naturae temere Thielius )