Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

bonus ergo artifex deus, qui sempiternum et summum semper habet esse, quod bonus est, atque ideo nec umquam crescendi gerit amplius appetitum, quia nihil est super id, quod sempiternum bonum semper et summum est, nec ulla potest inclinatione diminui de hoc ipso, quod summum bonum sempiternumque consentit. unde etiam non per rapinam in forma dei dictus est constitutus, qui hoc habebat utique per naturam, sicut ille spiritus, qui quod erat nec sempiternum habebat omnino nec summum, per rapinam maluit occupare quam per auctoris gratiam perpetem consequi dignitatem, a quo sumpserat angelicae substantiam claritatis, quemadmodum beati angeli in diuina gratia permanentes consecuti sunt sempiternae beatitudinis firmitatem, prauus autem spiritus nec illud potuit obtinere, quod nisus est inconpetenter inuadere, et tenorem suae conditionis excedens in hoc etiam non potuit perseuerare, quod factus est.