Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
sed plane ipsius domini uoce non ignoramus esse depromptum, quod quisque mulierem uiderit ad concupiscendum, eandem sit in suo corde moechatus, ubi consequenter reatum subesse non dubium est ideoque tam iugi supplicatione quam elemosinis ceterisque bonis actionibus expiandum est. non enim uacat, quod dictum est, omnia per elemosinam posse mundari, cum ait dominus, dum de internis externisque figuraliter purificationibus loqueretur: uerumtamen quod superest, date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis, sed etiam illud, quod caritas cooperiat multitudinem peccatorum, ut scilicet quicquid insinceritate corporis et mentis adtrahitur, rationalis pietatis opere deleatur.