Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ueniat minimus apostolorum sed uas electionis dei, ueniat magister gentium Paulus, praedicator diuinae gratiae singularis et mysterii caelestis copiosus expositor, ille qui uerba ineffabilia, siue in corpore siue extra corpus nesciens, in tertium caelum leuatus audiuit, qui tanta gratia redundauit, ut cum omnium esset postremus, plus omnibus laboraret, et quid non solum fidelibus insinuet super hac parte sentire sed etiam quid de se ipso pronuntiet, liberae ueritatis doctor adnuntiet. et quoniam longum est cuncta, quae ad hanc causam pertinent, dicta reuoluere, ponantur pauca de multis, ex quibus nobis sufficientissime demonstretur magis nos cum Paulo debere infirmari, ut habitet Christus in nobis, quam quolibet aliter sentiente quam Paulus fortes uideri et iam uelut, quod absit, Christi remediis non egere.