Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

se esse a peccato sed ne putentur illorum temporum sancti ab hac impassibilitate forsitan excipiendi, quoniam <non> concessis a deo coniugibus utebantur (quamuis et beatus Helias passibilis fuisse memoretur, quemadmodum consequentia declarabunt, et sanctus propheta Danihel non solum pro populi sed etiam pro suis peccatis perhibeatur orasse, sicut ipse dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino deo meo), tandem ueniamus ad beatos apostolos et dicat beatus ille Iacobus, qui cum omnes utique iusti essent apostoli, proprie atque speciatim iusti uiri praerogatiuam legitur adsecutus: beatus uir, qui suffert temptationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam uitae, quam repromisit deus diligentibus se, et item post [*]( 4 Psalm, 31, 5 sq. 12 Ecel. 7, 21 13 Prou. 20, 9 20 Dan. 9, 20 24 cf. Clem. Alexandr. (Hypotyp. VI et VII) apud Euseb. h. e. II 1, 3 et 5; Hegesipp. (Hypomn. õ) apud Euseb. II 23, 4 sqq.; Hieronym. de uiris illustr. 2 25 Iac. 1, 12 ) [*]( 1 non add. 0 3 eidem Y, corr. p2 6 impietate V, corr. o orauit V" corr. Car. 8 fort. <non putarl\'" non poterat sanctus 02 9 futurus o1 11 uulgo non interpunxerunt post subiunxit 13 qui f. corr. o aut ex autem V 16 non addidi 19 prohibeatur V. corr. 0 25 temptatione V, corr. o )

405
paululum: unusquisque autem temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum, peccatum uero cum consummatum fuerit generat mortem, et item idem: in multis enim offendimus omnes, idemque secutus adiunxit: et Helias homo erat similis nobis passibilis.