Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
si certe de dignitate agitur ciuitatum. secundae sedis et tertiae maior est dignitas sacerdotum quam eius ciuitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur sed nec inter metropolitanorum iura censetur. nam quod dicitis \'regiae ciuitatis\', alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. sicut enim quamuis parua ciuitas praerogatiuam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. sit clara urbs illa potestate praesentis imperii, religio sub eadem tunc firma, tunc libera, tunc prouecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram.