Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
proinde quicumque congregationis Ephesenae tenentur affectu, quid adhuc Acacii tantummodo nomen obtendunt et non palam se sectatores Eutychetis, qui illic receptus fuerat. profitentur ? quod si refugiunt atque Eutychen se perhibent execrari. simul ergo et Ephesenam, qua male receptus est, conspirationem iure cassatam et Calchedonensem synodum, qua reiectus est, merito consentient institutam atque ita synodum, quae pro fide et communione et ueritate catholica atque apostolica sit praefixa, secundum ueterum formam, sicut dictum est, perspicient nouellis non potuisse quaestionibus uentilari sed iuxta eius tenorem semel legitime iusteque depromptum et iure probari recta sectantes et sentientes contraria refutari.