Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ita et sedes apostolica, quod ad necessariam diligentiam respiceret, nil omisit et Acacius secundum formam synodi Chalcedonensis, qua error cui communicauit elisus est, sicut de haeretico homine scriptum est, suo iudicio condemnatus apparuit iusteque sedes apostolica, quae utique se Alexandrinum Petrum damnasse, non etiam soluisse meminerat, ne per . Acacii pristinam communionem Petri quoque conlegium, cui Acacius communicarat, incideret, ipsum competenter Acacium a sua communione submouit.