Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
tales igitur effecti principes nostrae substantiae semet ipsos passibiles et corruptibiles reddiderunt. in tantum conditionis diuinae dona uiolantes, ut mortis fuerint ultione puniti. hac enim die fuisse mortuos, qua mortales effecti sunt, ambiguum non habetur. proinde quidquid isti genitores de suo germine protulerunt, opus quidem dei est secundum institutionem naturae sed non absque contagio illius mali, quod sua praeuaricatione traxerunt, et utique hoc, id est ipsius mali contagium, certum est opus non esse diuinum.