Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sufficiat igitur hactenus haec fuisse commissa et, ut placetur deus, humanis rebus sollicitius diuina curentur. nusquam locum prorsus inueniat praefatae pestis adsertor nec accessum prorsus ecclesiae uel usquam participationem catholicae communionis inueniat, qui haereticorum mauult subsequi nefaria professione consortium; et hi, cum quibus antea probabitur noxium miscuisse conlegium, nisi resipiscunt et ab eius societate discedunt, ab ecclesiastico remoti seruitio debita ultione plectantur, quo ceteris cauendi ministretur exemplum.