Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Tertio capitulo lam toto mundo cognita atque conuicta ea Pelagianorum deliramenta circumfert, quibus dicunt, quod homo per liberum arbitrium, quod corrupit foedauit ac perdidit, bono suffragante naturae beatus efficitur, cum de beatitudine paradisi, ubi bona fuerat constituta substantia, nisi suo amisso bono nullatenus potuisset expelli, ideo mortalis effecta, quia de bono utique praeuaricatione transisset ad malum et a participatione diuina ad diabolica semet facinora contulisset: ideo deceptori suo, cui uolens adsenserat, competenter addictus, ideo de felicitatis suae caritate seclusus atque ad spinas et tribulos miseriasque multiplices caelesti uoce damnatus est; quae utique poena iusti iudicii tam grauis et aspera in bono perseueranti nullatenus esset inflicta et nisi malo non conuenienter inlata probaretur.