Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

docent diuina testimonia et ipsa ecclesiastica sacramenta et ab ipso domino saluatore catholicorum traditio magistrorum humanae generationis decolorata primordia. hinc est. quod clamat propheta: quis gloriabitur castum se habere cor aut mundum esse a peccatis? nec infans, cuius est unius diei uita super terram. hinc est, quod item dicit scriptura: quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine? nonne tu, qui solus es? et alibi, quia semen inquit erat maledictum. nec non etiam Dauid propheta testatur: in i niquitatibu s conceptus sum et in delictis peperit me mater mea: et si hoc ille dicit, quis aliter se adserat procreatum? beatus apostolus quoque Paulus adserit: