Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
nonne etiam cum deus utique liberam condiderit humanam sua creatione substantiam, etiam apud humanas tamen leges extrinsecus accedens seruitus naturaliter eam reddit obstrictam et obnoxiam? origine generantur obnoxii et ex conditione seruili gignuntur addicti et nascendo fiunt prius obligati quam geniti. si hoc agitur de rebus extra naturam positis, quanto magis de his prouenire non mirum est, quibus ipsa humana substantia deprauata cognoscitur:, ac per hoc sicut se ipsa humana substantia de institutione sincera actuum reproborum rea fecit uoluntate pollutam, sic edidit subolem atque progeniem naturae suae ex actuum suorum rea uoluntate maculosam, quia huiusmodi genuit prolem, cuiusmodi se ipsa reddidit praeuaricationis excessu, [*](9 id e V: ideni « 10 sq. ex creationo t»2: cxeeratione V 13 suam del. p2 15 labsum V 17 inlicite V 22 accidens V, corr. Car. 24 giguntur V 25 abligati V, corr. o2 )