Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
recensete sacras litteras et diuina tabularia: maximam partem falsi testes occupauere, ubi sanctorum aut accusationem aut pericula reperimus. (maximam> dico? immo totam, cum in ipsum dominum nostrum saluatorem, totius mundi hostiam et pontificem salutarem, falsi testes insurrexerunt, qui se eius blasphemiam audisse confingerent. aestimate, quid iam possit praeterire fallaciam, quae in deum fidei, immo in ipsam fidem ac ueritatem peiuriis impetum fecit.
haec ideo scripsimus, ut de cetero, si qui absentes minusque noti de quolibet talia ex libidine mentientur, fixi sint pedes uestri aduersus arietem fraudulentiae. unde et lucernam pedibus suis et lumen semitis uir tantus exorat, scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis et errabunda uestigia. et in euangelio: numquid lex nostra [*]( 6 Matth. 19, 19 22 Psalm. 118, 105 24 Ioh. 7, 51 ) [*]( 1 iacob V, corr. Bar. (cf. epist. Aurelii etc. apud Coust. 880 § 6) qui ex t (— et) corr. V 2 lacunam indicauit Bar., protulerunt inseruit Garn., Pelagii protulerunt inseri iubet Coust., sed uidentur plura excidisse 3 prouis V, corr. o 4 dubiorum ore V, corr. o2 5 concordiae Bar. 6 τā V qui magis etc.] etiam ante haec uerba, e quibus ne tum quidem si cum Coust. post debemus posueris signum interrogationis, apta euadit sententia, aliqua excidisse uidentur, quibus inprimis ecclesiae catholicae sacerdotibus concordiae studendum esse expositum erat 9 praesulet et V, corr. Bar. 11 resensete V 13 repperimas V 15 mundi oJ: multi V insurrexerint Garn. 17 fallacia Garn. quae Bar.: qui V 22 tantus V: sanctus p Bar. 24 euglio V )