Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
mandatum etiam, ut uir religiosus sanctus Achilleus episcopus cum quiete, quae iussa sunt, illo eiecto sine strepitu populi pro sanctorum dierum reuerentia celebraret. nam ad custodiam basilicae Lateranensis apparitores apposui, ne cui alii redderetur. partis quoque Eulalii aliquanti capti sunt clerici seditionis auctores; de quibus quid iubeatur expecto.
et quoniam de his interim, quae gesta sunt, uniuerse uirtutibus uestris credidi suggerendum, quicquid sequentibus? diebus pro quiete urbis, quam uestra felicitas regit, gestum fuerit, singillatim pro rerum fide et ordine melioribus indiciis nuntiabo.
Moderatione praecipua egit nostra serenitas, ne locum possit inuenire praesumptio. ideo enim in iudicio uenerabilium [*]( 1 mandaui Y, corr. Bar. 3 et iam dubitanter Jleyer 4 admonitis V. carr. p2 ausu V, a inter scribendum ex et correcta 10 et 14 illud Y, corr. oJ 21 uniuerae scripsi: uniuersa V, quo aeruato 22 suggerenda (j2 24 et ex ex corr. V ) [*]( 33. Dat. die 3 Apr. 419. Edd. Bar. ad a. 419, 33; Iuret. Aucl. Symm. n. 30; Sciopp. et Par. X 82. 27 SYMACHO V 28 praecipua ex praecipue Y posset Bar. )