Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
Peruenisse ad uenerationem tuam certa est pietas nostra aduersus papam urbis Romae uitia cum castitate pugnare et [*](27. Dat. die 20 Mart. 419. Ed. Bar. ad a. 4li), 22. 2 eiusdem principis] epp. 27 et 28 non Honorii sed Gallae Plrlcidiac esse demollstrauit Meyer in Indice scholarum Gottingensi JSS$:9 p. 10 4 alium r. corr. fj2 9 depossit V. corr. 0 10 quarum V, corr. 02 15 mea, quod coniecit Jfeyer, est in V 19 intennissis omnilms o2: intermissionibus V 20 te inserui, cf. p. 72, 13 21 dignetur V, corr. o2 ) [*](28. Dat. die 20 Mart. 419. Ed. Bar. ad a. 419, 23. 23 eitisdem] cf. quae initio epistulae 27subnotaui ampu-m V 24 devtheriv V )
tuam tamen se interdum bene scire astipulanti quoque ea parte quae discrepat, sine dubitatione confessi sunt, ut plane fuerit manifestum expectari tuae iudicium sanctitatis, in cuius praesentia promenda sententia differretur, qui merito uitae praecedens recte etiam ex transmarinis regionibus, ut iudicare possis, expeteris.
sed quamuis sacra domui germani mei Augusti principis ad Italiae synodum conuocans auctoritas non neglegenda peruenerit, socianda specialiter etiam serenitatis nostrae scripta iudicamus, quibus precor, ut desiderabilem aspectum benedictionis tuae sine excusatione concedens omnipotenti deo gratum iudices hunc laborem, quod et pro eximio sacerdote et pro sanctae uitae meritis sententiam prolaturus remunerationem uexationis huius in praemio diuino intellegis constitutam. Data XIII. Kal. April. Rauennae.
SUBLIMI AC PRAECELSO PATRONO CONSTANTIO SVMMACHUS. Quaecumque subito nullo opinante proueniunt. nec ad culpam iudicis referri possunt et populum rationis ignarum insperata nouitate perturbant.
uir namque religiosus Eulalius quinto decimo Kal. April. urbem me nesciente meridianis horis ingressus est. quem credidi aliquod secum pertulisse praeceptum; uerum eodem die circa uesperum Spolitinus episcopus missis litteris me credidit admonendum, quod sacra ad se manante in urbe diem sanctum paschae iussus sit celebrare. quod [*]( 4 tuam (sc. uitam) sciipsi: quam V interdum (= interim) r: in te dubitanter Meyer 11 prouenerit Bar. 14 pro eximio Mcyer: prosimo V 17 XIII V: III a Bar. ) [*](20. Dat. die 23 ltiart. 419. Edd. Bar. ad a. 419, 26; Iuret. Auct. Symm. 26; Sciopp. ct Par. X 78. 26 aliqd (i. e. aliquod cotr. ex aliquid) V 29 urbeiu 1x, corr. llar. )
uerum cum interiecto die urbem sanctus Achilleus episcopus esset ingressus, commotio extitit populorum, ut ab una parte multitudo armata ferro et telis ad forum militari habitu conueniret. et cum conuocatis proceribus processissem, ut habito tractatu pro quiete urbis populum alloquendo compescerem, primo pauci ad conuentum uenerunt, dein, cum expectaretur sancti Achillei episcopi praesentia, ut quae iussa fuerant publicaret, multitudine resistente uenire non potuit.