Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. Gloriosis clementiae uestrae laboribus ecclesiasticae prima concordiae et orbis pacati uotiua tranquillitas generali praedicatione respondent, quae res nostri parcum red〈d〉it ac retinet ad agendas gratias sermonis officium. illud tamen, quod pro uobis indesinenter domino nostro preces effundimus, non tacemus: quia in uotis infinitus affectus est, finitum esse potest in praedicatione iudicium.