Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quomodo enim beatus Heraclida non talis est, qui omnia saecularia respuens oblectamenta per ipsas amaritudines confragosae uitae istius aemulans dominica uestigia nudus expeditusque uirtutum iter salutare sectatur, qui sic pro diuinae fidei amore conspirat, sicuti et sanctos legimus conspirasse. nihil habens de saeculo quam pro fide tribulationes et dolores, sic uiuens, sic incedens, sicuti et illi sancti, de quibus supra positum est testimonium? merito ergo et beatus Gregorius ceterique sancti episcopi sanctimoniae istius uenerabili consortio in tot malis afflictae ecclesiae uelut diuinis solatiis releuantur.