Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quid ergo ? et in hoc impii sunt, <quod>cum Lucifer secundum scripturas diuinas et crediderit et docuerit et uixerit et in nomine Christi sit uirtutes operatus. ad opprimendos uerae fidei uindices Luciferi nomen imponant, nescientes miseri summum se committere sacrilegium, cum doctrinam Christi sub hominis appellatione designant, sicut et in hoc impii sunt. quando sacrilegas institutiones pro arbitrio hominum editas sub Christiani nominis auctoritate defendunt. an non summa impietas est iniquitates suas et sacrilegia sub Christi nomine uindicare? an non summa impietas est piam doctrinam sub Christi nomine consecratam humanis appellationibus denotare? sed haec fraus, haec atrocitas aduersus fideles in Hispania et apud Triueros et Romae agitur et in diuersis Italiae regionibus. [*]( 1 artificiose V: artificium reus lr, artificio reus ic, artificior cos x 3 ex (It: et V 4 quem X: quae VY 7 magum Y et ex magnum corr. x: magnum VK fierint X, iferent 9, fierent et X 10 constitutam S\'irn:.: constitutum V (constituti o2), constituta (It 11 quantum uis tP 12 condicione (-nem r.X) illa (-am r) hostiae (I) 13 habent cP 15 quod inserui: om. V(I) et om. (It 17 primendos Y opponant (It, imponunt Sirm. 20 sint V 21 edita V 23 est V: et cj) pia (impia I\') doctrina (It 24 consecrata (It 25 donari «I) 26 hyspania Y triberos Y, treueros x. treuerus Tt: 27 relllfgionmus (eras. li) V )