Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

in Hispania Uincentius presbyter uerae tidei antistes quas non atrocitates praeuaricatorum passus est, eo quod nollet esse socius impiae praeuaricationis illorum. eo quod beatissimo Gregorio communicaret. illi Gregorio, cuius supra, ut potuimus, fidem uirtutemque retulimus? contra quem [*]( 2 of. Regn. IV 10, 19 sqri. 7 Regn. IV 10, 30 ) [*](1 manmll Y. cotr. 2 ieu V 3 multitudini o Sirm.: multitudinis V 4 achah V 12 exorbitat a o: euorbitata V 14 agebaiitur V 15 quia quidem scripsi: quicquid r. quia ol 17 adicendi V, corr. o 23 mulctati o 26 hvs;>ania V )

27
primum quidem interpellauerunt Baeticae prouinciae consularem, tunc demum sub specie intercessionis postulatae ex aliis locis plebeia colligitur multitudo et irruunt die dominica in ecclesia et Uincentium quidem non inueniunt, eo quod ipse praemonitus etiam populo praedixerat, ne illo die procederent, quando cum caede ueniebant. hoc enim putauit fieri melius. si irae locum daret.