Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
non sic in diluuio iudicatum est, ut turba uinceret infidelium, sed et Noe ille iustissimus ideo magis deo placuit, quod in illo excidio mundi solus iustus inuentus est. nihilominus et in Sodoma et Gomorra graues poenas dedit impia multitudo, unde hospitalissimus Loth ob iustitiam liberatus est cum duabus tantummodo filiabus. sed nec dei aemulator Helias, qui fuit singularis, obtritus est, cum aduersus illum quadringenti quinquaginta falsi sacerdotes niterentur, sed omnis turba illa impia sacerdotum luit poenas [*]( 23 cf. Genes. 7, 1 25 cf. Genes. 19 27 cf. Kegn. III 18 ) [*]( 5 quidem V, corr. p2 9 quam V, corr. 02 19 consentientem o2 in marg., Sirm. 21 multitudini/III (eras. s) V 26 iustissimam V, corr. o 28 fort. quia obtritus scripsi: obtentus V 29 quadringenti o: contingenti Y )