Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
sed non post multum temporis idem Zosimus cum in coetu plebis uult exsequi sacerdotis officia, inter ipsa uerba sacerdotalia eius lingua protenditur nec ualet eam reuocare intra oris capacitatem, eo quod contra modum naturae extra os penderet ut boui anhelo. sed ut uidit se linguae officium perdidisse, egreditur basilica et (res mira!) foris iterum in officium lingua reuocata est. et primum quidem non intellegitur compleri in eum sententiam martyris et confessoris, sed cum hoc totiens patitur, quotiens et basilicam diuersis diebus temptauit intrare, ipse postremo recognouit ob hoc sibi linguam inter pontificii sollemnia uerba denegari, ut sanctorum episcoporum in eum rite prolata sententia probaretur. denique cessit episcopatum, ut ei lingua, quae cesserat, redderetur.