Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
et cum multo inuidiosius et sanctius deum uerbis fidelibus interpellat. ecce repente Osius. cum sententiam conatus exprimere os uertit, distorquens pariter et ceruicem de sessu in terram eliditur atque illic expirat uel, ut quidam uolunt, obmutuit. inde tamen effertur ut mortuus. tunc admirantibus cunctis etiam Clementinus ille gentilis expauit et, licet esset iudex, tamen timens, ne de se quoque simili supplicio iudicaretur. prostrauit se ad pedes tanti uiri obsecrans eum, ut sibi parceret, qui in eum diuinae legis ignoratione peccasset et non tam proprio arbitrio quam mandantis imperio.