Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed ad sanctum Gregorium Eliberitanae ciuitatis constantissimum episcopum fidelis nuntius detulit impiam Osii praeuaricationem; unde et non adquiescit memor sacrae fidei ac diuini iudicii in eius nefariam communionem. sed Osius, qui hinc plus torqueretur, si quis ipso iam lapso staret integram fidem uindicans inlapsa firmitate uestigii, exhiberi facit per publicam potestatem strenuissimae mentis Gregorium, sperans quod eodem terrore, quo ipse cesserat, hunc quoque posse cedere. erat autem tunc temporis Clementinus uicarius, qui ex conuentione Osii et generali praecepto regis sanctum Gregorium per officium Cordubam iussit exhiberi.