Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

interea quia apud quosdam multitudo praeponitur ueritati, eo quod pauculos habeat sectatores, et ob hoc affligimur, quod in paucis sequimur inuiolabilem fidem et multos uitamus propter impias haereses et sacrilegas praeuaricatorum subscriptiones: quid censetis in hac causa o iustissimi imperatores et catholicae fidei uindices? de his duabus partibus cui calculum datis? una est pars, in qua multi sunt episcopi; sed ubi multi sunt, illic per praeuaricationem sacra Christi fides uiolata est semper ante defensa, illic metu regis Arrii suscepta impietas est semper ante damnata. ubi uero paucissimi sunt, illic per exilia, per cruciatus, per effusionem sanguinis, per ipsam mortem fides Christi uindicatur et Arrii impietas atque omnis haeresis ut summum malum execrabiles sunt.