Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
namque hic Turbo, posteaquam audiuit quosdam se integrae fidei copulare et per dei gratiam rem ueri crescere, nobis exitia minitatur et turbas. sed et Seueri domui incendium minitatum ueritati, qui tanto magis fidem dei uindicat, quanto et Romano imperio fideliter militauit. temptat quoque et sacram uirginem Hermionem insequi, illam feminam, quam quicumque didicit, ut aliquam de euangelicis feminis admiratus est. sed et singulis quibusque tendit insidias, qui nobiscum sacrae communionis consortio copulantur, ueluti nefas obiciens ex lege illa Babyloniae, quod intra nostra domicilia sine labe haereseos et sine communione perfidiae secundum euangelicas et apostolicas traditiones desiderantibus fidelibus diuina sacramenta celebremus. simili enim furore et quondam Babyloniae sanctum Danihelum hostilibus odiis insecuti sunt, quod in sua domo deum obseruantia diuinae legis adoraret.