Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

uerum postquam pars utraque populum diuersis seditionibus excitaret, singulos admonitione missa conueni, ne [*]( 2 ut V: et Iuret. 9 acciuimus Iuret. 10 disceptio V, corr. Bar. 15 aptonium V ) [*]( 19. Dat. die 25 Ian. 419. Edd. Bar. ad o. 419, 12; Iuret. Auct. Symm. 24; Sciopp. et Par. X 76. 17 SYKACHIO (sic!) V 18 apthonius V 20 nominis Y, corr. Iuret. 23 D. imperator Iuret )

67
ad unam ecclesiam conuenirent et. quod fieri non licebat, inter se multitudo confligeret. sed hoc illis uisum est, credo, suspectum, quod quietem suadendam credidi hominibus perturbare uolentibus ciuitatem. ob quam rem ambae partes calumniosis me crediderunt contestationibus appetendum, ut errorem suum compositis mendaciis excusarent. quod ne - in aliquo clementiam uestram lateret, eadem quae optulerunt actis inserta transmisi, ne quicquam suppressum esse quererentur.