Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
Reuerenda uestri apostolatus alloquia per filios uestros Leonem atque Eulogium desiderabili hilaritate suscepimus. quorum prius praeceptum, cur quae Thessalonicae contigerunt non insinuauimus, arguebat. sed longe ante eius aduentum occasione comparata curauimus significare, quaecumque uel rumore uenientium uel eorum, qui pertulerunt, scriptis (quorum exemplaria subter adiunximus) uel piissimi principis narratione comperimus.