Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

erit autem de his, quae a nobis gesta sunt pro uestro animo, et circa sanctas ecclesias sollicitudine, quam gerimus uigilanter, uobis dignus fidei enarrator. nam nos orationibus uestrae sanctitatis et naturalem bonitatem huius rei respicientes uigilantissimum habemus studium et deo cooperante in plurimis uerbum gratiae discurrens sine aliqua obsistentia ad effectum nostram ducit intentionem.