Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nam quidam, qui sub potentissima eius manu sunt, religiosissimorum sacerdotum ex Orientalium partium regionibus preces porrexerunt docentes de his, quae noluerunt. nec hoc latere uestram uolens sanctitatem bene deliberauit ut, quod iam factum est, in praesenti denuntiaret uestrae sanctitati paulo post de eo his manifestius significare, ut communi consilio praecedente omnium domino et saluatore nostro Iesu Christo ea, quae ad utilitatem communem conueniunt et undique sunt inreprehensibilia, catholicae fidei correctionibus clarescant.