Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
DOMINO PER OMNIA AMABILI DEO SANCTISSIMOQVE FRATRI COMMINISTRATORI HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM. Quemadmodum puro corde et caritate spiritali apud nosmet ipsos habemus te, frater karissime, et quemadmodum te per omnia ducimus uenerandum, ex operibus his satisfactum esse uestrae reuerentiae iudicamus dominicae obsequentes uoci manifeste clamanti: quae uultis ut faciant uobis homines, sic et uos facite eis, et apostolicam doctrinam amplectentesdocentemnos:inuicem honore praeuenientes.