Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA POMPEIO. Ita deuotionis nostrae animum gaudio concordiae fatemur impletum, ut nulla credamus uerba sufficere, quibus fidei uestrae puritatem ualeamus explere. magna profecto memoria felicitatis transibitis ad posteros, quia uos in facienda pace sollicitudine certum est fuisse constrictos. habetis apud diuinitatem meritum, cuius religioni persoluitis affectum. operati quidem estis generalitatis desideria sed et uestra pariter completa sunt uota, et cum animae uestrae paraueritis praemium, uniuersitas sibi beneficium gaudet impensum. [*]( 1 uideantur edit. reg. et sic p. 632, 7 3 memor V, corr. 02 posscit V, corr. p 5 aliquid V (cf. p. 632, 11). corr. o nituntur p, at cf. p. 632, 11 6 dilectionis V, corr. 0 7 posscit V, corr. 0 10 quid Thiel (cf. p. 632,16): qui V 11 <de> supradicto edit. reg., at cf. p. 632,17 13 solemniter Y 14 communionis V, corr. p Data.] nec diem nec mensem additum non mireris, si quae initio epistulae subnotaui consideraueris ) [*](174. Dat. ut ep. 168. Edd. Car. 12 504; Collect. Concil.; BTA 1 427; Thiel 882; commemorat Bar. ad a. 519, 77. 16 POKPBI V, corr. 0 17 suficere V 20 sollicitudinetn V, corr. 02 21 persoluistiB pl 28 complecta Y, corr. o )

631