Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quod quam acerbe fert animus noster, etiam fraternitatem (dilectionem) tuam credimus aestimare et ideo quantam diligentiam causae uidetis magnitudinem poscere, tantam uos efficaciam debetis sine mora praestare et agere, ne nos magis apud quos fuerunt uideamur esse contempti, cum illis contra quam desiderium commune habuit sollicitudinis molestia fuerit indecenter iniecta in tantum, ut nec de facultatibus eorum, quae eis dicuntur inuasae, a fratre et coepiscopo nostro Iohanne dicatur aliquid ordinatum nec litteras nostras, quas per eos misimus, fuisse susceptas.