Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA GERMANO ET IOHANNI EPISCOPIS FELICI ET DIOSCORO DIACONIS ET BLANDO PRESBVTERO. De his, quae acta caritatis uestrae relatio comprehendit, gratias deo nostro referimus, qui laborem uestrum iuuare dignatus est, et hortamur, ut clementissimo principi et piissimae Augustae coniugi eius officiis imminere competentibus debeatis et agere auxiliante Christo nostro, <ut> uniuersis sub ecclesiastica obseruatione dispositis omnes ecclesiae, quae in qualibet mundi parte sunt positae, ad communionem sedis apostolicae reuocentur.