Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

huius igitur hymni fiducia dignam fidelibus meritis gloriam felicitatemque praesumite. neque enim te ita deo placitum principem ad imperii uerticem humanus tantum consensus euexit: te sibi diuinus fauor ante formauerat tradiditque tibi Orientis imperium, ut eius operum fieres instrumentum, atque ideo, ut hoc in te propheticum dictum iure conueniat, efficitis: constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione. etenim cum tibi sit Christianam pacem seruare propositum, quis te dubitet a Christo esse delectum?