Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

post haec omnia in [*]( 3 contenentur V 6 his 0: is V 9 sequemur Car. 10 intermissa IIII fr V 13 praemium V. corr. 02 18 ded gypciis V delectum V, corr. 0 Phranitae Car. 19 Machedonii V 21 grande V 22 delata V, corr. o de gipciis V, corr. 02 24 grande V 26 dediset V 30 coniuncti V, corr. p )

621
ecclesia deo iuuante processimus, sed qualia gaudia facta sint unitatis, quemadmodum deus benedictus sit, quae laudes quoque beato Petro apostolo et uobis relatae sint, ipsius actionis consideratione perspicitis, quod mea lingua non ualet explicare.

nihil est subsecutum secundum nota inimicorum, non seditio, non effusio sanguinis, non tumultus, quod ueluti terrentes inimici antea praedicabant. ipsi quoque ecclesiastici Constantinopolitani admirantes et deo gratias referentes dicunt numquam se meminisse nullis temporibus tantam populi multitudinem communicasse.

his adimpletis etiam clementissimus imperator ad beatitudinem uestram sua scripta subiunxit ordinem rei gestae significans, similiter et uir reuerentissimus Iohannes Constantinopolitanae ciuitatis antistes. noueris etiam et sacra generalia esse <e>dicta atque credimus deo propitio et uestris sanctis orationibus per uniuersas prouincias quantocius destinari. haec Constantinopoli gesta sunt.

est nunc de Antiochena ecclesia tractatus et ideo adhuc laboratur, quia necdum persona congrua est electa. oret ergo beatitudo uestra intentius, ut deus, qui uestris precibus exoratus Constantinopolitanam ecclesiam apostolicae sedi restituit, ipse et dignam personam donet in Antiochia ordinandam et assiduas adunet ecclesias.