Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
episcopi diuersarum ciuitatum, quanti inuenti sunt, libellum similiter obtulerunt et cum grandi cautela suggerimus custoditum, ne quis nobiscum communicaret episcopus, qui libellum primitus non dedisset. pari modo et omnes archimandritae fecerunt. apud quos archimandritas et certamina nos habuisse suggerimus dicentibus illis: (sufficit, quia archiepiscopus noster fecit; nos factum eius sequimur\'. quid amplius? post multa certamina ipsi quoque ratione conuicti libellos modis omnibus obtulerunt.