Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

peruigiles uestrarum orationum excubiae et miranda uictoriosissimi principis fides splendore catholico semper irradians diu expetitam sacrosanctis ecclesiis concordiam pacis restituit, quam omnibus triumphis suis solidissime firmatis inuictum iure exultat praetulisse uexillum, ideoque illibata uestrae paternitatis sanctimonia pro incolomitate atque prosperitate praedicti domni nostri Augusti uota precesque omnipotenti deo offerre indesinenti continuatione persistat, ut ineffabilem tantorum bonorum gratiam, quam ipse piis eius sensibus inspirauit, ad futurae quoque beatitudinis profectum conseruare dignetur.