Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
et ideo reuerendam uestri pontificatus beatitudinem cultu reciprocantis alloquii salutantes quaesumus, ut magis magisque pro clementissimi atque inuictissimi domni nostri principis prosperitate orare dignemini, quatenus ineffabilis omnipotentis dei pietas sua dona, in quibus etiam fructus uestrae agricolationis exuberat, iustis gratiae opitulatione custodiat, nobis quoque filiis uestris spiritali uobis conglutinatis affectu, quos huius operis maxime semper sollicitudo constrinxit, suffragatrix intercessio sanctimonii pontificalis adsistat.