Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quod si sunt, quae religionis aliquo colore concepta sint, uires habere nequeunt. quae tantis auctoritatibus reluctantur. clamat Paulus apostolus: licet nos aut angelus de caelo euangelizet uobis, praeterquam quod euangelizauimus uobis uobis, anathema sit. nec semel hoc dixisse sufficit; repetit salubre mandatum: sicut praediximus. et nunc iterum dico: si quis nobis euangelizauerit praeter id quod accepistis, anathema sit. seruet ergo latam pro fidei conseruatione sententiam, quisquis apostolicam sequitur disciplinam.