Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

generalis mandati salubritate uos moneo: quicquid aduersum regulas patrum de quibuslibet commentariis profertur, abicite. nullus uos incongruentibus praeceptis aut nouis moueat institutis: si enim mundani sunt, ecclesias tenere non possunt, quia eis conuenit magis discere quam docere. nefas enim altaribus piis peregrina inferre libamina, quia certos religiosis disciplinis terminos deus inter ipsa quoque cultus sui praescripsit initia. inter Leuitas et populum suum diuisit officium; alia est potestas hominum, alia ministeria sacerdotum. incitauit potius dominum quam placauit. qui externum ignem in diuinis adytis sacrorum temerator inuexit.