Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
his interfecta sunt Eutychetis et Nestorii uenena conciliis, qui aduersum dominicae dispensationis salubre mysterium dum contraria inter se disputatione nituntur, sub quadam sacrilegii aequalitate consentiunt, sententiis dispares et impietate concordes: quorum alter nolens Mariam uirginem dei esse genetricem in domino nostro quae unita sunt diuidit, alter dum conuenientium naturarum propria et certa confundit, mysterium nostrae redemptionis extinguit, alter Fotini sectam, alter Manetis insaniam impia cognatione contingens.