Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

tenendum est fidei uinculum et uitandum de perfida societate contagium, quia secundum apostolum quemadmodum, qui se adiungit domino, unus spiritus est, ita qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur. amant uirtutes collegia sua et adhaerentes sibi secum impietas in profundo demergit. [in conspectu] in oculis, in ore, in ipsis manibus sunt patrum dogmata, quae custodienda mandamus: cottidie nos ad conseruationem sui concilia ueneranda constringunt.