Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ad singula autem delatae uestram beatitudinem instruent chartae a uenerabilibus fratribus Iohanne et Sergio, quos miseramus Constantinopolim putantes uindictam fieri de his, quae commissa sunt. sed eos nec uerbo dignatus est sed etiam cum grandi contumelia expulit comminatus eis, qui ista porrigerent. unde hinc est nos uel sero cognoscere, quoniam tota prauitas et audacia talium malorum aduersus ecclesias facta ipsius immissione composita est.