Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

qui autem sint isti et qui hos aduersum nos armauerit, audistis utique, beatissimi: Seuerus ille et Petrus, qui numquam in Christiano numero reputati sunt, qui per singulos dies sanctam Chalcedonensem synodum sanctissimumque et beatissimum patrem nostrum Leonem publico anathemate impetentes, qui iudicium dei nihil existimantes et colendos canones sanctorum patrum conculcantes, episcopos quidem principali potentia facientes exhiberi et nos cogentes illudere praedictam sanctam synodum suppliciis inaestimabilibus affligentes.