Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. insinuat caelo disque inserit emeritos laus.
  2. et disciplinis conferta est et vitiis urbs.
  3. urbibus in tutis munitior urbibus est arx.
  4. auro magnus honos, auri pretium tamen est aes.
  5. longa dies operosa viro, sed temperies nox,
  6. qua caret Aethiopum plaga, pervigil, inrequies gens,
  7. semper ubi aeterna vertigine clara manet lux.
  1. SUNT et caelicolum monosyllaba. prima deum Fas,
  2. quae Themis est Grais; post hanc Rea,quae Latiis Ops;
  3. v.1.p.296
  4. tum Iovis et Consi germanus, Tartareus Dis,
  5. et soror et coniunx fratris, regina deum,[*]() Vis,
  6. et qui quadriiugo curru pater invenitur Sol,
  7. quique truces belli motus ciet armipotens Mars,
  8. quem numquam pietas, numquam bona sollicitat Pax.
  9. nec cultor nemorum reticebere, Maenalide Pan,
  10. nec genius domuum, Larunda progenitus Lar,