Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. semper ubi aeterna vertigine clara manet lux.
  1. SUNT et caelicolum monosyllaba. prima deum Fas,
  2. quae Themis est Grais; post hanc Rea,quae Latiis Ops;
  3. v.1.p.296
  4. tum Iovis et Consi germanus, Tartareus Dis,
  5. et soror et coniunx fratris, regina deum,[*]() Vis,
  6. et qui quadriiugo curru pater invenitur Sol,
  7. quique truces belli motus ciet armipotens Mars,
  8. quem numquam pietas, numquam bona sollicitat Pax.
  9. nec cultor nemorum reticebere, Maenalide Pan,
  10. nec genius domuum, Larunda progenitus Lar,
  11. fluminibusque Italis praepollens, sulphureus Nar,[*]()
  12. quaeque pias divum periuria, nocticolor Styx,
  13. velivolique maris constrator, leuconotos Libs,
  14. et numquam in dubiis hominem bona destituens Spes.
  1. NEC nostros reticebo cibos, quos priscus habet mos,
  2. inritamentum quibus additur aequoreum sal.
  3. communis pecorique olim cibus atque homini glans,
  4. ante equidem campis quam spicea suppeteret frux.
  5. mox ador atque adoris de polline pultificum far,
  6. instruxit mensas quo quondam Romulidum plebs,